Tuesday, February 8, 2011
Nudité Munich
idem graviter desperatione indagandae veritatis: sed tamen ei cum indicassem non me quidem iam esse Manichaeum, sed neque Catholicum Christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exiluit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me, tamquam mortuum, resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis offerebat, ut diceres filio viduae; Iuvenis, tibi dico, surge: et revivesceret et inciperet loqui, et traderes illum matri suae. nulla ergo turbulenta exultatione trepidavit, cor eius, cum audisset ex tanta parte iam factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, veritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum: immo vero quia certa erat et quod restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. et hoc quidem mihi. tibi autem, fons miseric
Subscribe to:
Post Comments (Atom)

No comments:
Post a Comment