Tuesday, February 8, 2011

The art of seduction

Proloquor in conspectu dei mei annum illum undetricensimum aetatis meae. iam venerat Carthaginem quidam Manichaeorum episcopus, Faustus nomine, magnus laqueus diaboli, et multi inplicabantur in eo per inlecebram suaviloquentiae. quam ego iam tametsi laudabam, discernebam tamen a veritate rerum, quarum discendarum avidus eram, nec quali vasculo sermonis, sed quid mihi scientiae comedendum adponeret nominatus apud eos ille Faustus intuebar. fama enim de illo praelocuta mihi erat, quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus et adprime discplinis liberalibus eruditus. Et quoniam multa philosophorum legeram, memoriae que mandata retinebam, ex eis quaedam comparabam illis Manichaeorum longis fabulis: et mihi probabiliora ista videbantur, quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum, quamquam eius dominum minime invenerint. quoniam magnus es, domine, et humilia respicis, excelsa autem a longe agnoscis: nec propinquas nisi obtritis corde, nec inveneris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et harenam, et dimetiantur sidereas plagas, et vestigent vias astrorum. mente sua enim quaerunt ista et ingenio, quod tu dedisti eis, et multa invenerunt, et praenuntiaverunt ante multo annos defectus luminarium solis et lunae, quo die, qua hora, quanta ex part

Boecklin21.jpg

No comments:

Post a Comment